monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XVI. De exsilio orthodoxorum episcoporum, quod Athanasius in fugae suae satisfactione conscripsit. <<<     >>> XVIII. Quomodo Liberius per aditionem Romanarum matronarum ab exsilio sit reductus.

Cassiodorus, 5, CAPUT XVII. Dialogus inter Liberium et Constantium gestus, et quomodo Liberius fuerit exsilio destinatus.

1 Ego quidem Liberii per omnia famosissimi habitum pro veritate dialogum contra Constantium volo referre, quoniam a fidelibus illius temporis est conscriptus. Is enim post Iulium Sylvestri successorem, Romanam gubernavit Ecclesiam. Constantius imperator dixit: Nos, eo quod Christianus sis et episcopus nostrae civitatis, dignum hoc iudicavimus, ut, evocantes te, moneremus quatenus communionem scelestissimi Athanasii et ineffabili superbia detenti abnegare non differas.
2 Hoc enim terrarum orbis bene fieri comprobavit, et synodali sententia alienum ab ecclesiastica communione decrevit. Liberius episcopus dixit: O imperator, iudicia ecclesiastica decet cum maxima proferri iustitia. Quapropter si videtur pietati tuae, disceptationem iube constitui, et si apparuerit Athanasius condemnatione dignus, tunc secundum ecclesiasticae consequentiae formam proferatur in eum digna sententia.
3 Non enim possibile est condemnari virum de quo nihil examinatum est. Constantius imperator dixit: Universus mundus adiudicavit eius facinora; sed ille, sicut ab initio, tempus illudit. Liberius episcopus dixit: Quicunque subscripserunt non ipsi viderunt quae gesta sunt; sed propter gloriam et timorem, et ne a te contumelias paterentur, acquieverunt.
4 Imperator dixit: Quid est gloria, et timor, et contumeliae? Liberius dixit: Quicunque gloriam Dei non diligunt, tua magis dona praeponunt. Quem ergo isti non viderunt, non examinantes adiudicaverunt quod est Christianitatis alienum. Imperator dixit: In facie utique condemnatus est in concilio Tyri, et in concilio contra eum pariter decreverunt omnes totius orbis episcopi. Liberius dixit: Nunquam in praesentia sui homo ille adiudicatus est.
5 Quicunque enim tunc convenientes condemnaverunt eum, discedente Athanasio a iudicio, sententiam protulerunt. Eusebius eunuchus dixit: In Nicaeno concilio alienus catholicae fidei probatus est. Liberius dixit: Quinque soli iudicaverunt ex his qui cum eo navigio venerunt in Mareoten, quos miserunt ad accusationem eius, ut contra eum gesta conficerent.
6 Horum itaque qui destinati sunt, duo sunt mortui, Theogonius et Theodorus; reliqui vero tres vivunt, hoc est Maris, Valens et Ursacius. Ab his qui missi sunt Sardicae, propter hanc causam synodus celebrata est; qui in synodo libellos obtulerunt, veniam postulantes, quoniam in Mareote per calumniam ex una parte contra Athanasium gesta confecerunt.
7 Libellos eorum nunc prae manibus habemus. Cui horum nos credere et communicare convenit, imperator; his qui primitus damnaverunt et veniam postea poposcerunt, an eis qui adhuc haec accusare contendunt? Epictetus episcopus dixit: O imperator, non fidei causa hodie, neque iudiciorum ecclesiasticorum sermonem facit; sed ut apud senatores in Romana constitutos urbe glorietur, quasi superavit principem. Imperator ad Liberium dixit: Quota pars es totius orbis, quoniam tu solus hominem vindicas nefandissimum, ut orbis terrarum pacem Ecclesiaeque dissolvas?
8 Liberius dixit: Non eo quod ego sum solus, fidei causa minuitur. Nam et antiquitus tres soli reperti sunt resistentes praecepto regis. Eusebius eunuchus dixit: Imperatorem nostrum Nabuchodonosor fecisti? Liberius dixit: Non. Sed ita irrationabiliter adiudicandus [ed. Niv. et Frob., adiudicatus] est homo qui non est examinatus?
9 Haec ergo peto primitus generalem proferri subscriptionem, confirmantem fidem in Nicaea prolatam; ut ita revocatis ab exsilio fratribus nostris, et in locis propriis restitutis, si hi qui turbas pariunt Ecclesiis, visi fuerint apostolicae fidei consentire, tunc apud Alexandriam convenientes omnes, ubi et accusatores sunt et defensor eorum, examinata causa possimus proferre sententiam.
10 Epictetus episcopus dixit: Sed cursus publicus [Cursus publicus. Unde curiosus, cursus publici praesentalis et curiosi per omnes provincias, qui erant sub dispositione viri illustris magistri officiorum. Vide librum de Imaginibus magistratuum Romanorum.] non sufficit subvectui episcoporum. Liberius dixit: Ecclesiasticae causae publico cursu non egent. Ecclesiae namque sufficiunt usque ad mare perducere suos episcopos. Imperator dixit: Quae dudum susceperunt formam solvi non possunt; plurimorum namque episcoporum debet valere sententia.
11 Tu solus es qui amicitias illius scelerati defendis. Liberius dixit: Imperator, nunquam audivimus, absente accusato, iudicem eius scelera proferentem, nisi quia propria videntur haec odia. Imperator dixit: Omnibus quidem nocuit in communione, nulli tamen ita sicuti mihi. Cui cum non sufficeret interitus fratris mei maioris, neque beatae memoriae Constantem cessavit in meis inimicitiis frequenter impellere, nisi nos maiori mansuetudine detenti, impellentis momenta temperassemus.
12 Nulla itaque mihi victoria est, neque contra Magnentium vel Sylvanum, nisi illum scelestum ab ecclesiasticis rebus expulero. Liberius dixit: Noli per episcopos tuas vindicare inimicitias; manus enim ecclesiasticorum ad sanctificandum vacare debent. Quapropter si tibi videtur, iube vocari ad loca propria sacerdotes; et si concordes apparuerint ei quem nos in praesenti defendimus secundum fidem orthodoxam in Nicaena synodo constitutam, tunc convenientes providebunt pro mundi pace, ut homo qui non peccavit non reprobetur iniuste.
13 Imperator dixit: Unum est quod quaeritur: volo enim te amplectentem ecclesiasticam communionem Romae denuo destinare; et propterea concorda paci, et subscribens, Romae revertere. Liberius dixit: Romae iam fratribus valedixi; maiores enim sunt ecclesiasticae sanctiones quam Romanae habitatio civitatis. Imperator dixit: Ergo trium dierum spatium ad deliberationem habes: Si vis subscribere, Romae revertere, aut certe cogita in quem vis deportari locum.
14 Liberius dixit: Spatium trium dierum rationem nequaquam mutare potest. Quapropter ubi vis dirige me. Imperator autem post duos dies examinato Liberio, et nequaquam a suo proposito revocato, iussit eum in Beroeam Thraciae exsilio deportari. Egredienti Liberio, imperator ad expensas quingentos solidos destinavit. Tunc Liberius deferenti dixit: Vade, da eos imperatori; opus enim habet suis militibus erogare.
15 Similiter et Augusta tantos ei direxit. Liberius dixit: Redde haec imperatori; opus enim habet his ad expensas militum suorum. Si autem imperator his non habet opus, det eos Auxentio et Epicteto; illi enim opus his habent. Dumque ab eis nihil accepisset, Eusebius eunuchus obtulit ei alios solidos. Cui Liberius dixit: Totius orbis Ecclesias desolasti, et tanquam damnato mihi haec affers? Vade prius, disce esse Christianus.
16 His ita gestis, post tres dies nihil accipiens, missus est exsilio. [THEODORETUS, lib. II, cap. 15 et 16, p. 92.]
Cassiodorus HOME

bav823.170 bav824.126 bnf1603.84

Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XVI. De exsilio orthodoxorum episcoporum, quod Athanasius in fugae suae satisfactione conscripsit. <<<     >>> XVIII. Quomodo Liberius per aditionem Romanarum matronarum ab exsilio sit reductus.
monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik